Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris aenigmata. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris aenigmata. Mostrar tots els missatges

21/5/08

AENIGMA SECUNDUM

Salvete omnes!
Hoc est meum aenigma quod ex terra alcoiana vobis propono:


  1. Genus femininum est, sed nullam personam quaero, neque vivum animal.
  2. Res nova est, sed de historia antigua agitur.
  3. Suum argumentum depromptum [1] est de pulchra fabula quam auctor italianus Valerius Maximus Manfredi scripsit.
  4. Hic narrantur ruina imperii Romani et omnia pericula ultimi imperatoris Romuli Augustuli, qui a rebellibus in insula Capreis inclusus aufugit auxilio preaceptoris Ambrosii et legionarii Aurelii.


Quid est ?


[1] depromere: capere, detrahere.

20/5/08

PRIMUM AENIGMA


Valete, discipuli. Me cognoscetis? Ego Mertxu sum, doceo linguam latinam in Carlet.
Hodie incipimus tertiam partem: nos, magistri, diversas quaestiones de aliqua persona aut de aliqua re facimus et vos, discipuli, scire debetis quis, quae aut quid sit.
  • Quomodo? Rem ignotam magistras et magistrum rogare potestis.
  • Unde? Scribere potestis vestras responsiones in comentariis.
Bene, incipio:

Quaero unum discipulum (aut unam discipulam) cui nomen non est romanum. Ei placet musicam audire et libros legere. Philosophia autem ei non delectat.

Quis / quae est?


Mihi latine scribire non facile est sed spero ut, inter omnes, doceamus.
Gratias vobis
Salvete, amici.

19/5/08

Ubi sunt AENIGMATA?


"Ubi sunt?" inquit discipula aenigmata latina expectans, "nondum ea solvere possumus?"

Tempus fugit, discipulae discipulique aenigmata expectant, sed magistri dormiunt, ut videtur..

  1. Si magistram in urbe Carlet dormire putas, mitte nuntium electronicum (SMS) et vocabulum "MERTXU" numero 0001.
  2. Si magistram in Almassora dormire putas, nuntium electronicum et vocabulum "ESTHER" mitte numero 0002.
  3. Si magistrum alcoianum dormire putas, nuntium electronicum et vocabulum "LUCIUS" iisdem supra numeris mitte.


Interea, videre potestis hos delectabiles dialogos discipulorum qui quoque in America linguam latinam amant, ut nos.

Salvete omnes!