Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris exempla. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris exempla. Mostrar tots els missatges

12/6/08

Parodia

Iam vobis dixi, delirant isti italiani.
Nunc videte hanc parodiam methodi "Lingua Latina" in qua discipuli non modo latine loquuntur, sed etiam italice et anglice.

9/6/08

Discipuli catalani quoque delirant !!

Omnibus discipulis postrema commentaria et solutiones exspectantibus, hanc pulchram pelliculam in provincia Cataloniae confectam videre potestis, si id quod dico non creditis.
Salvete omnes!

2/6/08

Delirant isti italiani !!

Nos quoque in capitulo XVI sumus et multo melius latine loquimur quam isti italiani, certe?



Omnes discipulos et carum magistrum Aloisium Miraglia Accademiae Vivarium Novum magna benevolentia salutamus ex nostra terra alcoiana in Hispania.

19/5/08

Ubi sunt AENIGMATA?


"Ubi sunt?" inquit discipula aenigmata latina expectans, "nondum ea solvere possumus?"

Tempus fugit, discipulae discipulique aenigmata expectant, sed magistri dormiunt, ut videtur..

  1. Si magistram in urbe Carlet dormire putas, mitte nuntium electronicum (SMS) et vocabulum "MERTXU" numero 0001.
  2. Si magistram in Almassora dormire putas, nuntium electronicum et vocabulum "ESTHER" mitte numero 0002.
  3. Si magistrum alcoianum dormire putas, nuntium electronicum et vocabulum "LUCIUS" iisdem supra numeris mitte.


Interea, videre potestis hos delectabiles dialogos discipulorum qui quoque in America linguam latinam amant, ut nos.

Salvete omnes!

10/5/08

Caperula rubra

Salvete omnes!
Iam omnes iucundi discipuli suas magnificas latinas explanationes scripserunt in hoc diario electronico, pulchra photographemata suspenderunt atque multa commentaria fecerunt.

Nunc prope finem sumus. Brevi tempore necesse erit tria ainigmata solvere. Interea, dum illa aenigmata expectatis, videte hanc delectabilem fabulam a carissimo magistro Aloisio Inclán directam.



Valete!

1/4/08

Seditio iam est!

Salvete omnes!
Gaudeo quod aliqui mei discipuli iam in hoc diario scripserunt. Seditio iam est!

Dum alios discipulos discipulasque quoque in Carlet et Almassora (adhuc in Italia estis?) expectamus, alia exempla hic habetis: "clic" facendo infra in imagine commentarii nubeculati cui nomen est Adulescens alia vocabula de sermone nostro quotidiano invenire potestis.

Curate ut valeatis!