Ad rivum eundem lupus et agnus venerant siti compulsi, superior stabat lupus longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit .
"Cur", inquit "turbulentam fecisti mihi aquam bibenti ?"
Loniger contra timens:
"Qui possum , quaeso , faure quod quereis lupe?
A te decurrit ad meos haustus quereis lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor "
Repulsus ille veritatis viribus:
"Ante hoc sex menses male" dicit, "dixisti mihi"
Respondit agnus :"Equidem natus non eram"
"Pater hercle tuus", ille inquit , "male dixit mihi"
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.
Rosa Arques
Subscriure's a:
Comentaris del missatge (Atom)
1 comentari:
Gaudeo quod pulchram fabulam animalium in diario nobis dedisti, cara discipula mea.
Necesse est autem nexus ubi eam invenisti hic scribere, quaeso, Rosa
Publica un comentari a l'entrada