“Ego facinora timeo. Illa facinora peccata sunt. Di me seruant quia homo bonus sum.”
Hoc arbitror. Ego et mea soror in aedibus sumus, sed cur metum habeo? Nunc miles
iratus mihi clamat: “Adi, scelus!”. Meam sororem uideo et nihil dicit. Quare tristis est?
Nescio. Altera femina clamat et fugit. Quid timet? Nescio. Tum miles me uerberat et
rogat: “Quare tuam sororem necauisti? Insanus es!”. Iam scio. Meas manus uideo et
sanguinis plenae sunt.
Ana De Dios 1 BAHA
28/4/16
Subscriure's a:
Comentaris del missatge (Atom)
2 comentaris:
Pulchre factum! Ingenio quidem necnon arte conscripsisti. Item laudo quam gratulor.
Pulchre factum! Ingenio quidem necnon arte conscripsisti. Item laudo quam gratulor.
Publica un comentari a l'entrada