22/12/18

Nostrae primae narratiunculae latine

Linguam latinam discimus et prima vice latine scribimus.
Ecce nonnullae narratiunculae a nobis scriptae! 

UBI EST PICTURA?
Lucius et Marcus sunt in villa. Marcus est amicus et ad villam venit. Marcus picturam spectat.
- Pictura optima est!, Marcus picturam laudat.
- Ego sum pictor, ego picturam pingo, Lucius respondet.
Marcus discedit et ad urbem abit.
Postridie Marcus villam revenit et Lucius est iratus.
- Ubi est pictura? Furcifer! Tu, redde meam picturam.
- Satis! Ego non sum mendax. Pluvia picturam delevit.
Lucius non est iratus et non est laetus.
- Ignosce mihi!, clamat Lucius.
(Maria Muntyan 4ESO A)

VENALICIVS
 Venalicius es in foro. Venalicius argentarium expectat. Argentarius ad forum venit. Venalicium salutat. Venalicius argentarium salutat. Servum emit. Clemens est servus. Servus villam intrat. Mater servum salutat. Filius servum quoque salutat. Canis est in via. Coquus cenam coquit. Servus coquum salutat. Tandem servus in horto laborat.
(Eva López 4ESO C)

CULINAM VISITAT
Pater est in horto et cantat. Servus in horto laborat. Sevus coquum vocat. coquus non respondet. Servus culinam intrat. Leo est in culina. Coquus et servus pertirriti sunt.Leo est iratus.
Servus clamat, Pestis, pestis!. Pater clamorem audit et culinam intat. Pater leonem videt et leonem verberat. Leo fugit et e villa exit. Pater est laetus. coquus et servus rident. Euge, eugepae!, coquus clamat.
(Nayla Guimerá 4ESO A)

IN CULINA
Canis est in culina. quintus in culina sedet. Servi culinam intrant. Grumio cenam coquit et quoque vinum gustat. Grumio cantat et laetissimus est. Eheu!, Clemens Grumionem vituperat. Quintus servos spectat. Canis latrat. quid filius agit? Quintus ridet et e culina exit.
(Paola García-Carpintero 4ESO C)

IN VIA
Metella est in via. amicus quoque in via est. Amicus Metellam vocat. 
Salve, Metella!, inquit amicus. 
Salve!, respondet Metella. Amicus est iratus.
- Cur tu es iratus?
-Ego ancillam expecto. Sed ancilla non adest.
- Ego quoque Grumionem expecto.
Metella servum et ancillam vident. Eheu!, Grumio et ancilla in foro sunt et funambulum spectant.
Mater et amicus ad forum contendunt.
(Ariadna Fabregat 4ESO B)

Cap comentari: